Wednesday, August 13, 2008

De Parabola Casei Helvetici

Mihi hodie principium novi diei ortum est. Novis armis armatus credo novum annum scholarem differens futurum esse. Animo adhuc in Conventiculo morante, reflectionem matitunam vobiscum communicare velim. Ecce sequens reflectio:

De Casei Helvetici Parabola

Conventiculum simile est caseo Helvetico. Homines multi ad id venerunt. Plures eorum foramina tantum in caseo viderunt quapropter caseo non valde fruiti sunt. Multi autem alii idem caseum adspicientes aliquod boni in eo viderunt et eo valde fruiti sunt. Ultimo die discussione de rebus meliorandis flagrante manifeste factum est nihil umquam unicuique placere posse et nec omnibus placere conandum esse. Qui aures audiendi habent audiant.

De Mundo Latino

Salvete, Omnes Linguae Latinae Amantes!